# Poemata 13.13

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Aigenmannum S. J. Meditatio Mortis, ex interitis arborum. Quum. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.13
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.13

Usque adeo nihil est, quod non quoque proterat aetas
Omnia, fata metunt.
Adspicis, ut stirpes Guilielmo Principe natae
In sua busta ruant.
Nobilis impactis sonat icta securibus arbos,
Lapsaque sternit humum.
It per utrumque redux, lustratque bipennifer hortum.
More, Lycurge, tuo.
Quamque notat pomum venis marcere caducis
Destinat exitio.
Vulneribus licet illa crepet, similique dolenti
Proicienda gemat:
Quoque potest succo, ferrum lacrimosa moretur;
Denique secta cadit.
Scilicet humanae finem ac primordia vitae
Tristis imago refert.
Plantarum lictor, speciem mandataque Mortis
Noster Adamus habet.
Arboribus Dryades, nobis nent stamina Parcae.
Utraque fila, secant.
Ac fuit, ex feta quando illice glandifer infans,
Frondifluusve puer,
In terram cecidisse datur; truncoque parentis
Applicuisse genu.
Non equidem miror, quibus olim nascimur, iisdem
Legibus occidere.
Hoc est, hoc tantum queror, Aigenmanne; (queruntur
Hoc quoque lucis aves)
Naturae leges et fixum curat Honestum
Mors Olitore minus.
Subsumus Andabatae. Peioris stipite vili
Conditionis homo est.
Non rapitur, modo qui materno surculus horti
Pullulat in gremio:
Sed vetulae tantum stirpes iugulantur, et aridae.
Emeritumque nemus.
Atqui nos, primis qui vix adolevimus annis,
Carpimur ante senes,
Additur ad decimam iam sexagesima brumam
Bruma secunda tuam.
Nec satur es vitae quota, dic, in secula tendes?
Quot meditaris avos?
Quam silvam annorum speras? Suffecerit aevi
Nulla vorago tibi!
Tabescunt puerum virgae, iuvenumque genistae:
Duret adulta salix!
Heu! saepe ex humilis lanugo prima myricae
Decutitur folio!
Tu stas interea barbara annosaque Quercus,
Canitiemque quatis,
Qualis erat, cuius ramis pendere Gigantum
Iuppiter arma dedit.
Nec tamen invideo vitam spatia omnia comple
Pulveris Euboici.
At nolis me stagna prius sulcare Charontis,
Quam tua fracta ratis.
Semper honorari petitis praecedite, pompae
Dignior ordo prior.
Non procul a tergo senium capulare sequemur;
Servus ut instat hero
Quod precor, hoc unum est Lauri miserere virentis
Populus alba, praei.
Ut se cumque ferant Casus et Fata: paremus
Nos, animose Senex.
Sandapilam, ferro quae nunc prosternitur arbor,
Forsan utrique dabit.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
