Latin
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Lamorianum Gasconium. De Gryphis suae poeseos. Ode XIV.
Jacob Balde, Poemata 13.14
Unproofread scanNot analysed yet
Atqui etiam in mensa mos est velare patellam;
Ne musca sumen inquinet,
Appositumque favum.
Musca animal crudele, dapes corrumpit et alis
Unguenta stringens, nauseam,
Lamoriane creat.
Hac tamen improbior Momus, penetrabile rostrum
In liba figit Attica
Ingenuosque sales.
Cur mihi succenses igitur, quod olentia nectar
(Quandoque stammam et sulphuris)
Carmina pauca tegam?
Ne piper exhalet, ne vis mordentis aceti;
Neve evaporet sesamum,
Quo nigra charta madet.
Adversus diros crabrones munio librum.
Sub involucris nominum
Non reseranda latent.
Quaedam ex composito sollers industria celat.
Quod arca furi Zoilo
Pagina clausa facit.
Punica nimirum vulgo ne mala paterent;
Velo quasillum Cordubae
Texerat ille puer.
Eludensque viri curas scitantis edaces,
Absiste, dixit, corbulam
Sollicitare meam.
Quae fero, si mater voluisset operta videri;
Opus quid hoc amiculo,
Dic, calathoque fuit?
Tu quoque, Gasconi, substringe cupidinis ignem
Nostrumque saeva pessulum
Parce ferire manu.
Tempore subducam. Iam sic quoque multa dolosae.
Vulpes odoratae sciunt.
Cetera Vatis erunt.