# Poemata 13.2

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Conradum Ufentem cognomento Ruffum. De Germanorum Conviviis. Ode II.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.2

Iuppiter hospitalis!
Bacche conviviis pater addicte! Ceres modestae
Praeses amica mensae.
Quam gulam quaerunt Alamanni satiare Thraces!
Horreo ferculorum
Monstra non lances numerosas, neque culpo luxum.
Tale nihil renidet.
Damno fumantes dapibus tot patinas coquorum.
Quis stomachus leaenae,
Ursa succumbat glaciali Scythiae timenda.
Ponitur in catino
(Primus hic missus) vitulinum caput irresectum.
Mox et apri sequuntur
Fusiles ossae bene fartae. Quibus innatant to-
macula, et exta porci
Mitius saevi sequitur bos et ovis, rotundae
Grandia frustra quadrae:
Perna succedit nova. Vae dentibus, ut terentur?
Haut aliter, molaris
Quam silex quin et tepido sanguine rictus undat.
Mandit enim cruorem
Belluae, cuius vapida stagnat adeps in olla.
Omnia sint opima,
Et famem pellant. Sed ubi sunt olerum replicata.
Asparagi, tragema
Mollius, pomum citreum, cum nuce pulla ficus?
Quod videt, et palatum
Gustat, hoc pulpa est. Caro, Carnes, epulumque totum
Est laniena Carnis
Nona pars mi sit satis, Ufens. Ego non Milonis
Tympana non luporum
Attuli ventrem. Modicum Pythagoras habebat.
Nos quoque: qui colendam
Sumpsimus nobis Maciem: qui tereti movemus.
Nobilis instar umbrae,
Linea corpus, satur, eheu! ideone pingui
Admoveor paropsidi?
Ut malis Circes Hecateiae quasi potus herbis,
Post epulas repente
Mutet in formam suis? Ne quid acerbioris
Laetitiae iocosus
Rideam, strictis maculosae gladiis arenae
Destinor immolari?
Pastus ut quondam gladiator populi sagina!

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
