Latin
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.119-13.20.178
Jacob Balde, Poemata 13.20.119-178
Unproofread scanNot analysed yet
Sicut erat, stabili permansit stirpe ligata,
Amore fundi nobilis.
Suspice, si potes hoc oculis superare cacumen.
Vicina verrit sidera.
Inter se nexus ramorum exercitus ingens
Plagas in omnes absilit.
Truduntur tot vere comae, quot in aequore conchae,
Quot sunt arenae littoris.
Aestivum frigus subterque sedentibus umbram,
Adversa Soli, proicit.
Et datur adscensus potes hinc, quacumque libebit,
Dantisce, visum vertere.
Proxima, quae rudibus praesignis lurida portam
Incisa saxis ollula,
Villam aperit: rus omne simul Kondelius Heros
Hoc regnat in palatio.
Haec eius Ninive, Babylonque, et regia Lagi est.
Haec Susa Susorum tenet.
Hic, quae guttatae ponunt Meleagrides ova,
(Sunt certa vectigalia)
Accipit: inque suo, iubet accumulata ministri
Ut collocent aerario.
Pugnaces hic frenat equos, venientibus Hunnis
Nullam per horrescens fugam.
Hic Consul trepidos submittit fascibus agnos,
Novumque feturae genus.
Iura dat et vaccis, armentorumque maritis:
Calletque linguas omnium.
Horum aliquis taurus, mereatur Iuppiter esse.
Fuerit nec Io pulchrior.
Clitumni de fonte putes adscendere, pingui
Pastos triumphi gramine.
Cumque caput motant, flaventia marmora credas,
Quernosve truncos surrigi.
Ulterius sed nunc oculorum dirige iactum.
Fieri, licet distantia.
Quocumque adspicias; nihil est, nisi Panque, Palesque,
Circumque piscosi lacus.
Nonne lacum cernis? Cui, qua de nescio causa,
Nomen relinquit tegula.
Intus balaenae metuendi fornice rictus
Dantur minorum gentium.
Saepe aliquem traxit per stagna sonantia, monstro
Piscator udo territus,
Saepe aliquem in cymba posuit titubante gravatus
Squamae tremendo pondere,
Navigio gaudet, substerni caerula Doris:
Pulsata remis, ingemit;
Ventososque ciet fluctus, et ad extima ripae
Perducit alnum pascua.
Vidimus hoc parvis nanum Tritonia sub alto
Inflasse Nymphis cornua.
Saltabant: multaque manus adspergine plenae
Crines lavabant vitreos.
Herbida stant propter, stant amphitheatra supinis
Frondosa retro collibus.
Grex avium supra, variis et rostra, levesque
Exercet auras versibus,
Istae Bucolicos recitant: iucundius illae
Laudantur a Georgicis.