# Poemata 13.20.179-214

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.179-13.20.214. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.179
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.179

Haec iacit in cuculum Satiras. Haec laudat amores,
Suaeque nidum coniugis.
Quid memorem curvos flexus, et amoena viarum
Sursum deorsum didita?
Tollit Haselbachium; Graffingaque deprimet altas,
Et Soia tendit semitas.
Hic Aeichbüla iacet frigentibus humida lymphis:
Illic Ligninga laetior.
Vestit iter vel flava seges, vel lucus obumbrat,
Vel currit una rivulus.
Ac si forte pedes impegerit unda lapillis,
Auri dolens immurmurat.
Quoque potest sonitu, specieque ulciscitur irae,
Versans morantem scrupulum.
Sunt luci ingentes, sunt silvestres labyrinthi,
Filoque digni Gnosio.
Callis in ambages trahit; atque errore vagantes,
Domum reducit serius.
At non aprorum, cervorumque agmina desunt,
Altique ius venabuli.
Nusquam tanta Ceres: nusquam fecundius uber
Tellus aristis explicat.
Hinc cito latescunt turgentes pondere spicae,
Rumpitque messis horrea.
Agricolae laeto plausu gratantur et ornant
Pompam quotannis supplicem:
Patronique sui sacram venerantur in ara
Sebastiani purpuram.
Mille salutiferis affigunt oscula telis.
Certamen est pro Martyre.
Insonat et Paean. Et non est huic quoque nulla
(Audita testor) gratia.
Namque aliquid lepida crudae dulcedine linguae
Peculiare ganniunt.
Huic, Dantisce, loco sterilem praeponimus urbem!
Vah! Plura nolis addita.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
