# Poemata 13.20.59-118

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Andream Dantiscum Ode XX. Amoenitatem Sedis Eberspergensis S. J. commendat., lines 13.20.59-13.20.118. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.20.59

Tum primum mensas subit, atque vapore recocta,
Scyphos Lyaei provocat.
Nec miranda magis sunt per quae tela Tarenti
Calcata stillat vinea.
Hinc connexa pedem refert in topiaria Florae,
Totam colentis aream.
Non iactat calathos alieno ex sole petitos:
Quales in hortis Principum
Anxia, praecipiti sumptu, multisque coloni
Curis Voluptas educat.
Ipsa Dea, ut fama est, Luna descendit Aprili,
Vehentibus Favoniis.
Ac, ne dignosci vernanti ex cyclade possit.
Induta vestem rusticam,
Distinguitque sinus, et margine terminat illos,
Et sarit, occat, seminat:
Componitque toros, et terra educit ab ima
Hanc germinum puertiam.
Tunc buxum undantem tondet, flavisque capillis
Pullos recentes induit.
Non color ullus abest. Spectas. Spectas hic flava Minervae,
Spectas Dianae candida.
Caerula Naiadum, Iunonis fusca profundae,
Summae fragrant ceraunia.
Iam quanta anguipedum muris se vis hederarum
Agglutinat radicibus!
Omne suum faciunt spatium. Si Pyramis adsit;
Conentur hanc transcendere.
Esse reas, inter frutices hoc credere possis,
Quod fixa tendant bracchia,
Inque modum distenta crucis, peccasse proterva
Fatentur inter Orgia.
Saepe mihi visus sum noctu advertere Bacchum,
Laetumque Faunorum chorum,
Praevelaturos solitis hinc tempora sertis
Molles corymbos carpere.
Tam saturi foliis tam grandibus, herba coloris
Inserpit altis aedibus.
Imus in immensum (namque haec praeludia dicas)
Hortum sinistri tramitis.
Pomifer Auctumnus patulis ibi grandia ramis
Et fulva mala porrigit.
Hesperidum non ista draco custodit avarus.
Aperta crescit copia.
Nec Alcinoi nec, quod Lucullus habebat.
Nemus fuisse ditius.
Poma cadunt rubicunda genas, albentia pulpam,
Inspersa guttis corticem.
Adsunt et cerasti, quarum vindemia dulcis
Certat Sicanis fructibus.
Sensim in plantiem pinguissima terra residit,
Declivitate gratior.
Alterius vertex ubi desinit, altera primam
Orditur arbos lineam.
Cum citharae Geta fila manu tractura feriret
Ex orbe cunctas arbores:
Hanc Tiliam perhibent, contempto Thrace, canoras
Clausis ad Odas auribus,
Detractasse sequi, tantum fastigia pronis
Movisse celsa frondibus.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
