# Poemata 13.22

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Paulum Galarinum. Hortatur, ut, contemno Momorum iudicio, sua poemata. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.22
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.22

Te quoque Vere suo clemens afflavit Apollo:
Et tua Musa 'place't.
Paulle, quid indubitas spondenti candida Famae
Omina? Pone metum.
Quo minus in lucem properas exire Poeta,
Quae simulacra times?
Si Censor lympha non est Heliconide tinctus;
Pars tibi plebis erit.
Si bibit exungui; quantum neque Pindarus ipse,
Appuliaeque decus.
Fautorem non vana fides promittit utrumque,
Victima falsus, ero.
Rem sancte expendas, sola Ignorantia latrat.
Accinit albus Olor.
Delphica, famosos hoc aevo discute vates,
Quotquot arena tulit
Paucos invenies, quibus indulserit aether,
Ut, Galarine, tibi.
Multis spectatur Venusinae porta Corinthi;
Non ineunda tamen.
Saepe etiam tantum , iactantibus ora rotunda,
Circulus oris inest.
Caetera quadrato facundia plena colono,
Rustica metra iacit.
Dumque truces passu sublimem tollere versum
Quadrupedante parant:
Haeret, et in mediis stertit sententia verbis:
Pigra paludis aqua.
Hunc Ars destituit; Natura benignior illum,
Quae, nisi iuncta Labor
Conciliet, largoque riget sudore frequentes
Palladis excubias:
Ingenii vacuas laudes. Spumamque comantem,
Ventus et aura rapit.
Te finxit meliore luto, meliore metallo
Solis amica manus,
Includis numeros auro: crystallinus aureo
Profluit ore liquor.
Flent molles Elegi: pugnax luctatur Iambus:
Sapphica melle madent.
Quam multi conantur idem sub imagine Cygni?
Non modulantur idem,
Namque vel invitae subeunt delubra Minervae;
Et triviale sonant:
Vel, si Daedaleis ardent super aethera pennis
Vatibus ire pares ;
Icaria nixi cera, ceu bulla, liquescunt;
Nomina dantque mari.
Nonne vides. Ut, seu vena saliente tumultum
Pectoris exonerent;
Prodiga verba ruant, nil significantia, luxu
Dilapidantis opes.
Utque Asiae phaleras et pondus inutile, nullo
Ordine proiciant,
Sive comas vulsi, decies cunctentur ad omnem
Temporis articulum;
Splendida suffocent, quo stringit simia fetus,
Carmina, more, suos.
Haec exacta vocant. Melius porrecta vocarent.
Flos genialis abest,
Castaliusque vigor. Licet incrustata smaragdis,
Chrysolithisque micent:
Gemmea pro vivis obtrudunt funera formis,
Fit sibi lessus, Epos.
In lucem quidquid praegnans, Galarine, tot annis
Calliopea tua
Ediderit: saltem, fac, vivat; et aetheris almi
Dulce iubar videat.
Seu mas sit: qui mox Heros, Heroica, tali
Carmine bella canet.
Femina seu tantum: quae, quamvis claudicet uno,
Sic quoque pulchra pede.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
