Latin
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Johannem Reineriden Ingelium, V. C. Ode III. Poetae, Abdolonymum, sive, lines 13.3.97-13.3.144
Jacob Balde, Poemata 13.3.97-144
Unproofread scanNot analysed yet
Fluctuat ambiguo iactata Pecunia vento:
Avidos habendi sorbet aestus vorticis.
Invidiae lucroque vacat Mercator avarus,
Toroque verrit Orbe congestas opes.
Hoc tamen infelix, partis quod nesciat uti,
Aut mentis angor et flagella non sinant.
Pone epulas, disperge crocum, diffunde Falerna
Sedet profundo triste ieiunus metu.
Rustica paupertas, solo contenta ligone,
Quo coepit esurire, se saturat loco.
Stiva dabit mensam. Facilis cibus allia, cepae,
Mistaeque pultes hordeo, fabis olus;
Et si quae decerpta recens vel mollia fraga,
Vel dura corna grandis uxor asseret.
Fusca quoque approperat componere filia mentas,
Crispamque posca macerare brassicam.
At Gnatus caprae lac simae, simus et ipse,
fert in salignis cum favo mulctralibus.
Plauditur, exsultans tacto testatur aratro
Ventri Colonus sapere morato dapes.
Faginei tunc ansa scyphi quae fertur in orbem,
Siticulosos imbre dulci proluit.
Nemo cado metuit. Nitidam prope rivulus undam
Vehens, iocoso lenis obstrepit sono.
Interea cantu volitans permulcet alauda,
Ictamque sursum scribit auram circulis.
Lassa, pedes iuxta, aut gyris quandoque peractis,
Prandentis ipsum vomerem cadit super.
His, reor, illecebris villas sectatur amoenas
Ingelius, urbis fessus, et satur fori.
Quae vacat a Causis iucundae portio vitae,
Tota erudito consecratur otio.
Quin etiam in turba, magnaeque Penatibus aulae,
Sapiens quieto se recessu vindicat.
Fortunate Senex: quamvis abeuntibus annis,
Retines honestum lucis usum, bis tuus.
Alter in exculto felix Hortensius horto,
Reficisque vires atque fandi copiam;
Pulvereisque domi plenos Ciceronibus aestus
Calens opaco temperas umbraculo.
Dumque inter floreis graderis, devexior aetas
Iuvenescit una cum iuventa germinum.
Ad violas, ad prima rosae suspiria, verno
Te quoque tepore dulce sentis imbui.
Nec, si contristet tempestas horrida coelum,
Aquilo viretis noceat idcirco tuis
Est nemus Aonium tibi; sunt Helliconia Tempe,
Tibur Latinum, Silva Musarum capax.