# Poemata 13.4

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Amicum, petentem aperiendus Lyricorum et Silvarum Arcanis clavem. Ode IV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.4
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.4

Numquam prodere te velim,
Carum Diis mediis ac superis caput!
Qui me, quique meam frequens
Musam sollicitas: ut nitido palam
Vultu se sinat adspici;
Ex sertoque sinu prodeat in forum.
Frustra. Nam prohibet pudor.
Musam vela decent, qualia Virgines
Casti nominis Italas.
Nec Cumana Phrygi cuncta recluserat
Vates! Ut nihil abditum
Intra fatidicum linqueret ostium.
Exemplis ergo grandibus,
Dulces nequitias, sed tolerabiles,
Insons sic foliis tego:
Ut qui Pieria carpserit haec manu,
Pascat se pretiosus;
Et dicat: Subolet; non tamen erui.
Rupem pone biverticem,
Cortinamque latent plurima Delphicam
Irritantia Flamines.
Sint quaedam, cupidi quae bene nesciant;
Rimentur tamen et feram,
Affundantque Deo vota Patulcio.
Spes blandas acuit labor.
Auget cura suum sedula gaudium.
Pugnanti spolium sapit.
Cuius nidus avis quaeritur, optima est.
Vilescant mihi passeres,
Vicis et plateis omnibus obvii.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
