# Poemata 13.6.113-142

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Fabula de herba Tabaco Ode VI., lines 13.6.113-13.6.142. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.6.113
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.6.113

Quippe huius modico purgari germinis usu,
Atque aegrum iuvenescere corpus.
Sive lecessitus linguaque ac dentibus humor
In capitis diffunditur arcem:
Sive salutaris cum sparsa volumina fumi
Caeruleum glomerantur in orbem:
Credat se plenum Cypriis abstemius uvis,
Ac saturos hausisse culullos.
Implet enim nervos, penetratque calore meatus
Ac veluti vindemia sopit.
Saepe volutatur vertigine dulcis amari
Miles ovans, ac cornua sumit.
Et quoniam dentes cervi mordentis abegi,
A cervo voco germen Abactum.
Misce litterulas subicit Tege eius ales;
Apelles licet, alma Tabacum.
Nesciat hoc Bacchus. Bacchus vult omnia prono
Ingenio repperisse videri.
Ipse ego delatum fruticem trans aequora raptim,
Ignotis mandabo colonis.
Hinc capiam vires, quoties stringetur anhelum
Viscoso sufflamine guttur.
Hinc succum bibet et flammas animumque Poeta,
Fatidico sapientior aestu.
Dixit, et Americae vultum contorquet ad oras
Qua Brasilos circumluit aequor .
His germen vitale locis, solemque precatus
Depangit, comitemque triformem.
Insula Virginea est a virgine dicta Diana:
Et retinent haec tempora nomen.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
