Latin · Greater Sapphic strophe
Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, Ad Lucium Bassaram cognomento Eglonem. Ode VII.
Jacob Balde, Poemata 13.7
Unproofread scanNot analysed yet
Bassara! Cur anhelo
Ore suspiras, quoties est superanda scala?
Scilicet ille vastus
Atque dependens adipati gravat umbo ventris.
Utque velis citato,
Plumbeo gressu tamen is. Iam macer esse velles
Protinus et volare
Sarcina tetri misera corporis expeditus.
Subtrahe ligna flammis,
Si focum frigere cupis parcius, oro, coena:
Rarius adde pernas;
Rarius pulpam leporis, mox levior futurus,
Per iuga, perque colles,
Capreae ritu salies, perque vireta, mecum.