# Poemata 13.9.127-192

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber VIII. Genialia. Ad clarissimum virum, Arbogastum Harphium, D. Patriarchae Ignatii Exercitatiorum Hebdomas Prima. In gratiam nobilissimi, lines 13.9.127-13.9.192. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/13.9.127
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/13.9.127

Manabat omni gaudiorum copia.
Nullas vices paventium.
Irrigua tellus quattuor fontes bibit,
Fecunditatis ostia.
Zephyrus feracem glebam araturi manus
Praevenit almo flamine.
Suaeque sponte roscidos solvae comis
Risere, campi floribus.
Hic, illa Nostra, et ille Noster, hospites
Vixere fano corpore,
Vixere nullis febrium, vel aeris
Iniuriis obnoxii.
Calx ambulantum quidquid attigit, rosa,
Vel mollis rosa fuit,
Accessit insons grex adulantum latus
Herile circumstantium.
Servitia,varias Terra produxit feras,
Ut beluatus fert tapes.
Miscebat aether alitum symphoniam,
Sicut vides in aethere.
Quoties Aedon, multiplex de populo
Ad carmen invitaverit!
Quoties ocellis pavo coram cernuis,
Et pone et ante luserit!
Atque ut referret laudis aliquod praemium,
Caudae explicarit syrmata.
Astravit ungues hinc leaena supplices,
Hinc prona taurus cornua:
Maculosa pellem tigris inde languidam.
Barri suas proboscides.
Et en, subactis cuncta filis callidus
Ut artifex digesserit!
Veram leaenam, vera tauri cornua,
Veras putes proboscides.
Dat acus virere germinum mendaciis:
Pictis dat undis vivere.
Quaterna devolvuntur, atque textili
Manant ab ostro flumina.
Quid hoc? Colores faece paullatim nigra
Mutantur in teterrimum!
Infecta diris lana tempestatibus
Spirat minas et nubila.
Ex nuptiali funebris sit sindone.
Videsne tectos pellibus?
Lacerata vento, vela mali naufraga,
Vidi minus deformia
Immane noster Phrygio conatur malum
Hoc indicare e stromate.
Latet venenum. Numne serpentem vides
In arboris fastigio?
Caudam retorquet blandiens, et faucibus
Malum propinat aureum.
Spectavit, arsit, carpsit, olfecit, (nefas)
Malum momordit femina.
Hominique Primo vix Secundus detulit;
Et interemit coniugem.
Hinc iste squalor, harmogeque lurida
In stamine illaetabili.
Serpens ab imo serpit ex ferrugine,
Filis decorus aureis.
Tumensque spiris colla, et argutum caput,
Discriminatur iride:
Pars flava pomi flavet et sub tegmine.
Pars rubra, propter muricem,
Stat laeta foliis arbor, et succum trahit
Ex sericis radicibus.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
