Latin · Sapphic stanza
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Martinum Sibenium S.I. Ode X. Revelat arcanum., lines 14.10.70-14.10.120
Jacob Balde, Poemata 14.10.70-120
Unproofread scanNot analysed yet
Omnibus Musis quoque notus Heros.
Qui per exsertas utriusque ludit
Palladis artes.
Hunc meo solvi gremio cadentem
Ex sinu Matris moderata parvum
Ipsa iactavit, teneroque Virtus
Nectare tinxit.
Sexta maturos Trieteris annos
Intulit regno, paribusque curis.
Nona iam plenum stadium virili
Laude cucurrit.
Grandis, Europae caput aestuoso
Mersit Euripo. Tumidos per Aulae
Mobilis fluctus patet enatanti
Portus honoris.
Quam Deus felix Patareus arcu:
Tam petit certo sibi destinatam
Gloriae metam, iaculans acutae
Spicula mentis.
Consili sollers, et in antecessum
Providus rerum, celebrisque famae;
Clausa Fatorum, modulante pulsu,
Limina pandit.
Nubis immunes oculos per Orbem
Ducit, affixos stabili sereno,
Pertinax aequi: liquidoque Verum
Tramite signat.
Quid? Quod et doctis animum facete
Serius fessum salibus remiscet.
Quibus vel Euterpe superanda duram
Temperet aurem.
Mysticos ritus, Numa, proferentem,
Sacra Naturae, stupeant Platones.
Ipse facundum Cicero, canorum
Audiat Orpheus.
Invidi Manes procul hinc facessant.
Florido Pacem meus iste Cultor
Invehet curru, veterisque in Arae
Sede reponet.
Utque Neptunus mare turbulentum
Pacat, incusso scopulis Tridente:
Sic meus Leges et amica Terris
Otia reddet.
Dixit, et clausam reserans pharetram.
Extulit sparsas temere figuras:
Signa, quae nullum, nisi iuncta, nomen
Prodere possent.
At simul certo manifesta nexu
Miscuit: Noster rutilo, Sibeni,
Pictus in laevis clypei refulsit
Memmius auro.