# Poemata 14.12.1-61

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Clarissimum Virum. Gasparem Barlaeum. Ode XII. Placita Monacensis Stoae., lines 14.12.1-14.12.61. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.12.1
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.12.1

Quamquam nos spatio sepositos maris
Longinquo Batavus Amstela,
Coniunxit studiis te propius mihi
Famae laus Heliconiae.
Rupes nulla sacris invia Vatibus:
Nullum sistit obex impenetrabilis.
Per muros etiam rumpit aheneos,
Et ferri triplices moras.
Hoc ne dissimulem, Pierios procul.
Ablegabo sonos; ut tamen audias
Vel, Barlaee, domi; cui statui meae
Mentis sensa recludere:
Vilis sollicitae gleba Pecuniae,
Furatur placidum pectoris otium.
Odi Divitias, quae pretio mea.
Augent; me rapiunt mihi.
Quae parvis animis maxima, parva sunt
Magnis hoc potius possideam Bonum;
Quod maius reliquis, tempore carius,
Usu sit melius sui.
Mutatis vicibus, quae poterant dari,
Auferri poterunt ut caream metu,
Nec sperare velim multa volaticas
Spes semper sequitur timor
Inter Bistoniae classica buccinae
Pauper non trepidant. Nam patrimonii
Securus, solida perpetuo Suum
In gaza retinet Nilil.
Sic cum bella strepunt, cornua mugiunt;
Hostilis rabies diripit oppida:
Certum est, a Getico milite peti
Vel me, vel mea carmina.
Plebs desideriis aestuet improbis:
Lis decisa mea est vinco cupidinem.
Non possum vagus acquirere plurima;
Possum plurima spernere.
At non purpureae delicias gulae
Sumptis Pythagoras invideat fabis.
Puram Diogenes haurit aquam manu,
Ridens frustra cucurbitae.
Pavones, et apros Rex, eburnei
Dentes orta solo tubera mordeant.
Me simplex, modico farre, domestica
Ieiunum saturet penus.
In mensam veniunt Caesaris ostrea:
Et succincta vagis Cura molestiis.
Ignis depopulans Teutoniae focos,
Nidorem dapis inficit.
Personas subit tecta Beatitas.
Hinc, quae portat opes, sceptra, crepundia;
Prodest ante manu, quam cupias sinu,
Pulchram solvere fasciam.
Damnari fugio supplicio Rotae:
Seu latronis erit; seu Temporis;
Seu quam Sors rapido turbine volverit
In ludibria mobilem.
Ferri dura memor posse, feram neque
Fortunae querulus blandiar asperae.
Est quaedam in mediis torva doloribus
Maiestas Patientiae.
Quid, Fortuna, iubes? Ut patiar? volo.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
