Latin
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Illustriss. Comitem Claudium de Mesmes, Gall. Leg. Ode XIV. Auctoris suspiria
Jacob Balde, Poemata 14.14
Unproofread scanNot analysed yet
En, hoc est illud, Claudi, mirabile Punctum:
In quo, tot annis, Caesares.
Aspera bella gerunt!
Dic: ubi se latis Pharsalia porrigat avis.
Aut Xerxis illa classibus
Obruta stilla fluat!
Hic tamen armatas acies videre Philippi:
Medique puppes, Nerea.
Extimuisse ferunt.
Dividitur Punctum gladiis: lustratur et igni.
Miles sagittis eminus,
Cominus ense petit.
Utque pila quondam dubio quae subsilit ictu,
Ludunt datatim Principes:
Dum sibi quisque rapit.
Hic Casus et Fata tonant: Fortunaque merces
Vendit; torum, cunabula,
Sarcophagumque Venus.
Hic nidos, Capreasque suas fixere tyranni:
Quotquot cruore civium
Ebria Roma tulit.
Hic vixit; cui prima fuit, simulare, voluptas:
Vitae voluptas altera,
Dissimulare, fuit,
Hic Galbae steterant: hic saltavere Nerones.
Hic Hadrianus sessile
Aedificavit ebur.
Istud adhuc hodie, quot non in proelia, Punctum,
Honoris ictu pectora
Ambitiosa movet!
Egit in hoc Suecus circum Gustavus habenas.
Sed mox caduco lubricam
Funere plausit humum.
Hanc Guttam Batavi silvis mutantibus intrant.
Sulcantur altis molibus
Turrigerisque freta.
Ah miseri! Quam vos modica versatis in urna!
Quantum natatis gurgitem,
Parvula musca regat.
In qua certatur, tenui pro pulvere, tota
Ut vasta sit, non integram
Implet arena manum.
Eheu! cur homines vitio damnantur habendi?
Non sunt avari. Criminis
Turpe remitto probrum.
Angusto Reges contenti limite vivunt.
Arctis meant canalibus
Vota modesta Ducum.
Ut parvo dormire queat, desudat Hiberus.
Gallo canente, rumpitur
Excutiturque sopor.
Exigua et vilis proiectae portio glebae;
Unumque Punctum sufficit.
Pars quota cuique sua est!
Atqui ego confiteor fastum, et maiora capesso.
A dignitate siderum
Degenerare pudet.
Non patiar, quando Domus est vastissima ,Mundus;
Imum retrudi in angulum
Ceu scabiosa canis.
Cuncta tegens Coelum, qui Punctum hoc circulus ambit;
Nostrae locus superbiae,
Quin erit ipse Deus.