Latin · Alcmanian strophe
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Annulus Gygis, sive exploratio Virtutis ac Gloriae Illustrissimi ac, lines 14.17.1-14.17.56
Jacob Balde, Poemata 14.17.1-56
Unproofread scanNot analysed yet
Semper ego auditor patulas tantum modo vendam
Immodicis rumoribus aureis.
Senensem Fabium. Super astra iugalibus albis
Fama vehit. Laudatur et absens.
Enumerantur opes mentis. Prudentia vivis.
Naturae de fontibus hausta:
Incorrupta Fides: Austraeae cultus, et aequi
Temperies in culmine Iuris:
Eloquii vires facturae classica Martis,
Sub primi certaminis ictum.
Quibus concurrentes scopulos quoque sisterer Alto,
In mediis symplegadas undis.
Pluraque narrantur, quam credere possit Apella
Immani distentus hiatu.
Non satis est; alios hoc scire, et dicere; multi
Spectarunt spectemus et ipsi.
Atqui sollicito deludet Chisius astu,
Ne pateant arcana Poetae.
Odit enim scenas, et pleno digna Theatro
Facta sagax abscondere novit.
Inveniam tamen arte viam; nullique videndus,
Cuncta videns, penetrabo reposta.
Est mihi, quem solum Paupertas laeta reliquis,
Pierio sacer Annulus auro,
Ex Helicone datus. Gygen habuisse, vel istum,
Vel similem memoravit Apollo,
Flexilis in Thyrsi sinuatur spira figuram,
Civiles imitata Coronas.
In gemma caelata Lyra est, quam circulus ambit
Ex spica flavente retortus
Adiecitque Deus: Potes hoc, Dilecte, metallo
Ad sonitum Testudinis uti.
Si palam invertas: non adspectabilis ulli,
Adspicies tamen omnia coram.
Utar eo. Subiit celebrem modo Chisius urbem,
Antiquis, Mimigardia, dictam.
Insuetum quis monstrat iter? Vetat ire rigenti
Strata solo nix plurima vatem.
Pegason abduxi stabulo Barlaeus. Olores
Tertius hiems, gelidusque December.
Sistite me, Musae, [nam vos transferre potestis]
Westphalicis me, sistite terris.
Deferor extemplo. Nunc est opus auspice Phoebo,
Et specula, tacitoque recessu.
Divinam imprimis moneor compescere lucem.
Phengiten premo pollice verso.
En, ille Fabius Romani Nominis heres,
Laudari quem saepius audis!
Observabo Virum: quoque it, comitabor euntem
Umbra velut longissima corpus.
Ad Templum primo! Quando huius cura vocavit;
Digna loco quoque principe poni:
Ut ritus, mitraeque decent, et vota! Verendam
Purpureus stat Praesul ad aram:
Quo decus Allobrogum stetit ore Salesius olim,
Delicium terrorque Genevae;