Latin
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ode XVIII. Cum Wolfgango Michaele Clarisio Casta Germaniae perlustrat, lines 14.18.1-14.18.62
Jacob Balde, Poemata 14.18.1-62
Unproofread scanNot analysed yet
Non ille Vates sum, cui flammeos
Nubes caballos offerat hinniens,
Lucisque nimbosae quadrigam:
Sum tamen ex Helicone Vates.
Ac Musa nobis praeparat essedum
Lauroque stratum, et frondibus aesculi,
Myrtique, palmaeque. O curulis
Pegaseis agitanda loris!
Vehamur ergo. Tu prior occupa,
Wolfgange sedem. Me quoque vexeras
Olim: iocosus cum vagantis
Nos famuli sequeretur error;
Et in duobus, pro Superi, locis
Pararet uno tempore prandium!
Ascende. Sic Virtus, et huius
Poscit Honor comes. Oro nolis
Mores Poeta pauperis, Atticos
Fecisse. Vilis sum mihi conscius
In corde glebae scande currum.
Si praeeo: facies scelestum,
Haut obsequentem. Dii reprimant. Prius
Se remo vertat laureus in pyram,
Rotaeque in angueis: et retorti
Danubii fluat unda retro.
Omitte cultum. Per Charites rogo,
(Sunt tres) per isthaec Numina, (sunt Novem.)
Ut ipse praecedam! Pudore
Indecores oneramur, horas,
Ipsumque solem perdimus, et diem.
Plus Aula iusto comptior, est meo
Invisa ruri, sic sequemur.
O nitidi levis aura coeli! O intepentis flabra Favonii!
O grata lectisternia nubium!
O temperati tergus Euri
Sessile roriferumque mitis
Pluvinar Aethrae! Fabor enim tibi,
Wolfgange. Coelum, quod Monacensibus
Incumbit, adspiratque Boiis,
Acrius est, nimioque spissum
Lapsu vaporem praecipitat caput.
Unde et catarrhis saepe trabalibus
Tussi taurina gravamur;
Ad fluidam bene macerati
Pulmonis umbram, atque animae metum,
Ad usque vivae mortis imaginem,
Bojugenis miserae Tyrolis
Montana Lernae desuper inspuit,
Hoc exedendum est. Adde quod hic vices
Non servet Annus. Ver et Aetas
Circumeunt breviore gyro:
Plus vero septem mensibus Aeolus
Hiemsque regnant. Martius, imbrium
Ferax, pruinarumque, ventis
Certat adhuc, solidaeque Brumae.
Cessisse putres finge nives. Quotus
Sicco per hortos ingreditur pede
[Namque ista vulgi, vota, numquam
Vana reor] quotus est Aprilis
Castus, nec ulla fraude Sinonius:
Qui purget agros, qui tepidum fleat,
Ridente post carecta Majo,
In volis, platanove subter.