# Poemata 14.20

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Illustrissimos Pacificatores, Monasterii congregatos. Ode XX. Holocausti Odor. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.20

Victima nostrates, fateor, non amplius Aras
Jecinore plangit, tingit icta sanguine.
Non popa, non vastis resonat mugitibus Aedes.
Nullas secures Templa, vel siccas vident.
Post Agnum Hebraeum lana cum virgine caesum,
Bovis exolevit atque vitulorum cruor.
Ut nihil infirmem: possim tamen, ac mihi fido,
Instruere placitum Numini summo molam.
Cuius odor nubes ipsas perrumpat et astra;
Canoque ture floribusque gratior.
Nulla mora est, monstroque viam, mea votaque pando.
Facessat hircus cum suis uxoribus.
Vos, Proceres, Monstrum multis ex millibus unum,
[Meum Tuumque, dico, Verbum Frigidum]
Ad rude, nec passum Lysippi vulnera ferrum,
Manibus meis huc immolandum sistite.
Sistitis? Auriculas et frontem innectite vitta.
Innexuistis? Iam coronam appendite.
Tum sale, tum lympha, cumulo tum spargite farris.
Sparsistis? Addam verba non innoxia.
Interea, praecincte Puer, collecta ministra
Alimenta flammis. Patria ligna suffice.
Quid mihi cum Cedris immortalique Cupresso?
Tiberianae frustra sandapilae seca;
Latronumque rotas, vel si qua est nobilis arbor
Vestita moechis, aut trecentis furibus;
Congere. Sternatur sulphur super, atque bitumen
Babylone coctum, vel Comorrhaeo lacu:
Boletusque picis, qualem quantumque Draconi
Solymaeus olim iuvenis epulandum dedit.
Adice, damnato quae Machiavellus aravit
Digito sceleste callidus Volumina.
Adice, quos Fastos scripsit Camerarius ater,
Et quos sinistra Dux Anhaltinus manu.
Nunc imponamus devotum (ferte, Quirites,
Opem, Quirites) Mystico Monstrum rogo.
Ardet io festa dicamus carmina voce.
Placantur omnes Caelites hac victima.
Stridet oi venae saliunt spirantibus extis.
Addicit Aether, video castas Virgines.
Simplicitas, et prisca Fides, comitataque Pace
Religio subeunt, et Salus cum Gratiis.
Audio sublimes circum memorabile Bustum
Sonare plausus. Astra concentum movent.
Ut mulcet me gratus odor, Superosque, Deumque?
Ut adipe caespes fragrat, et tabo silex!
Nubibus incensus pretiosis fluctuat aer,
Fumique volvit turbinati vortices.
Ire per Elysios non ficto nomine Campos,
Nec ante visis videor afflari rosis.
Parte alia tota ponatur Maius in ara,
Violis et omni copia florum rubens:
Alcinoique nemus, Paestique et Hymettus et Hybla;
Aurique viridis dives hortus Africae.
Quidquid Niliaci sudat de vulnere trunci,
Syrusque summis messor in spicis legit.
Quidquid odorifero victurus funere Phoenix,
Quoties sepulchrum mutat in cunas suum:
Quidquid blanditur croceis Panchaia silvis:
Et quidquid usque nasus invenit boni:
Nasus Arabs nasusque Cilix nasusque Sabaeus
Collata nostro fateant incendio.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
