Latin
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad illustrissimum et excellentissimum Dominum Claudium De Mesmes, Gall. Legatum, lines 14.24.138-14.24.206
Jacob Balde, Poemata 14.24.138-206
Unproofread scanNot analysed yet
Sic Hecubas renovabit Ira.
Speratur ergo Pax Tonamersii!
Ni griphus obstet. Nempe Acheloidum
Et literarum Graja princeps,
Quae mediam fluit inter urbem,
Ramos Minervae subvehet exsulis!
Quis fidat amni? Mobilius nihil
Manante lympha. Fraus dolosae
Cymodoces tamen et propinquum
Tritona fallit. Currite flumina
Comitiales ad Choreas foro
Stagnate toto sola pistrix
Non veniat, dubiusve Proteus.
Vadunt soluto gurgite tum Tires,
Tum Lisba velox, Gustaque tardior.
Sed more Maeandri Quenasa
Respiciens sua torquet ora.
Proh! Prima quantis gaudia luctibus
Emit Choraebus, qua bifida vadum
Se scindit unda rursus, eheu!
Invidiae nova sumat olla;
Coelumque spissis omne vaporibus
Terrasque condit. Bistonius silex
Splendere rursus cogit enses,
Sarcula diripiuntur, quod fuerat ligo.
Ut taedet omneis vivere! Proelia
Sunt facta votum. Fama spica
Prisca refert coiisse bello.
Iam blanda Florae iam quoque candida
Vibrante culmo Germina militant:
Odorque dimanans ab illis
Teutonici gravat arva campi.
Late patentis ducor in ambitum
Flexusque silvae nam varias tegit
Immensus ambages viarum
Multiplicis Labyrinthus Horti.
Ut te refusis assidue, viden?
Thermis feroces Monticolae lavant!
En, inter incantata Baccho
Pocula, diluviemque vini,
Miscent senatum! Scilicet imminens
Tandem paventes excutient iugum!
Perire Libertas ab auro
Pulchra solet, dominante Plebis
Reporta ferro. Quis tibi suaserat,
Silvane, vires vendere corporis?
Vah, cauta Girrombena semper
Vela parans in utrumque ventum.
Vah Mula, vah quae Danubium bibis
Ex fonte vectigalibus incluto.
Vah, plena Nufftromurca cannis,
Plena oleo, Cilicumque messe,
Audite Matres Andromachae pares:
Ilpisa vatis horrida stragibus;
Tuque o caduca nixa fastu
Ambiguae Posanitra mentis.
Haec fatur ex me Leucadiae Sonans.
Antiqua summi nomina culminis,
Fascesque Brutorum perosa,
Subicitur Senonum securi.
Nolens ligari stamine ferico,
Uncum lupati mordet ahenei.
Vitare quae Scyllae volebat,
Incidit in mediam Charybdin.
O auspicatas erigat Hesperus
Crispetque Taedas quo genitus vocat,
I numen, ac dotale fausto
Omine non conciliare foedus,
Virgo comantum gloria monitum.