# Poemata 14.27.61-120

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Echo, in nemeroso Viridario, Heselo dicto, prope Monachium. Feriis Augustalibus, lines 14.27.61-14.27.120. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.27.61
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.27.61

Prospera, percontor: spera, subiecit, honesta?
Austria quaerit: erit.
Talis et Ausoniae vulganda per omnia Roma
Compita? Dixit, ita.
Non igitur posthac Alamannos perfidus agros
Mars populabit. Abit.
Ad nos alma Salus potius fecundaque cornu
Copia vadit. Agit.
Semina tuta putas, quae credidit Hungarus arvis,
A Mahomete? Mete.
Fracta iocus fuerint lepidis tunc regibus arma,
Horrida pila. Pila.
Triste iugum ponet, quod debuit hactenus aeger
Ferre colonus. Onus.
Ede: ferens campos florebit et Alsata? Tantum
Rettulit illa. Fata.
Unaque ingemuit fugiens, vox ultima, murmur
Ludificantis erat.
Falsa (quid indubitas?) cecinit mobilis Aurae
Filia, proh Superi!
Dentibus eliso meretrix levis Aere nata
Non nisi verba dedit!
Ut pacem speres! En sibilat, atque cachinno
Te scelerata ferit.
Frigida silvestris caurus fragmenta Sibyllae
Insidiosa time.
Ad nova se succincta paret Germania bella.
Bella minantur equi:
Bella sonant litui, quae nunc mora nectitur armis,
Deteriora coquit.
Frustra consiliis agitur, si iudice ferro
Lis resecanda manet.
Volvitur ad capulum discordis caussa senatus,
Exagitata diu.
Me miserum! Eripitur subito cum lumine coelum.
Nox metuenda subit.
Heu! quianam tanta caligine sordidus Aether
Perdidit imbre diem!
Adspicio, genus omne, feras per inane rotari.
Monstra cruenta volant.
Haec nubes Aquila similis tonat: illa Leoni.
Floribus inde pluit.
Desuper in mediis concurrunt agmina nimbis,
Terrificante tuba.
Stant obnixae acies galeataque nubila rumpunt
Ensibus et iaculis.
Ignea fumantes sulcant hastilia turmas,
Vulneribusque rubent.
Flammeus, ecce, globus celeri vertigine fissus
In tria frustra, crepat.
Dat sonitum, qualem Siculo, super arva, camino
Eiaculante, vapor.
Phoebe pater: quae me fecere piacula sontem!
Diriguere comae.
Serpit ossa tremor. Concusso corpore sudant
Omnia membra salem.
At tu forma loci, Tempe non digna vocari
Amplius Emathia;
Sed Gelboa de hinc statio, devotaque Diris,
Et sacra Vallis eris.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
