# Poemata 14.3.58-116

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ode III. Recepisse se novum Barbitum., lines 14.3.58-14.3.116. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.3.58
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.3.58

Iste refertur honor!
Quod legeris Batavis; Franci quod in ore Poeta es;
Quod tibi Roma favet;
Quod multi invidiae stimulis rumpuntur amaris;
Hos super ipse natas:
Nonne mihi debes? Nostro pavone superbis
Nostra tropaea crepas.
Et tamen, o Vulpes, gallinas peior et omnem
Diripiente gregem.
Et tamen, o nimium nimiumque oblite tuarum
Transfuga Pieridum:
Ausus es in media Citharam calcare corona.
Ter pede pressa tuo est.
Iamque novam poscis. Cur non et poscere frontem?
Hac quoque dote cares.
I nunc, et vulgi communibus utere verbis.
Disce profana loqui.
Tune meiscandas, Sileni digna caballo.
Bellerophontis equum!
O, cur non toto nuper pulmone pereso,
Visceribusque cavis;
Traxit in exitium iustissimus ille catarrhus,
Dignaque Vate lues!
Ac nisi Legato mallem indulgere roganti,
Quem celebrare cupis:
Cum Volusii chartis, in noctem, aeternaque claustra
Proiciendus eras.
Gallicus Orator facit, ut potiare petito:
Non tuus urget amor.
Iamque lyram dabimus. Sed tu cave rursus abuti
Hac, age, digna cane.
Utque scias non esse tuam, (manantia vita
Flumina, praemoneo:)
Tempore, quo nolis, perdes: iacturaque, iusti
Caussa doloris erit.
Dixit, et exserto dimovit nubila vultu.
Mox redit alma dies:
Amissae redeunt vires: positoque timore
Mens solidata stetit.
Ecce Lyram Cygni tulerunt ex aethere missi:
Hinc duo, et inde duo.
Allapsi, postquam digitis mirabile donum
Inseruere meis.
Dum revolant, laudesque; tuas ac nomine Memmi
Concinuere quater
Nam quater in gyrum nantes, abiere per auras
Astra dedere locum.
Ast ego contemplor Citharam: quam Solis imago.
Cum pharetraque soror,
Et numquam visus stellarum splendor obibat
Quas Polus alter habet.
In gremio varii cingebant Lilia flores,
Mixta ligustra rosis.
Claudius hoc, ductu coelesti; Memmius illo
Margine scriptus erat,
Quid facerem? Sonuere fides nec pollice motae
Carmina sponte fluunt
Sponte sua tremit exsultans, gestitque feriri
Tinnula chorda manu.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
