# Poemata 14.30

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Eiusdem Purpura. Ode XXX.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.30
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.30

Cum Tu purpurei consors legerere senatus,
A Vaticano Principe:
Non Regum communem humeris iniecit amictum,
Et delibutum murice;
Illita nec tanti est vestis splendore veneni,
Quod ore pisces evomunt.
Dignius accendit vivos pretiosa colores
Virtus, decentes sanctius.
Corrasum est, quidquid laetissima sidera rident;
Aurora plorat lutea:
Et qui punicea manant ex Iride flores,
Simul removit orbitam.
Accessit triplex radius, quo vellera Titan
Phryxea fertur pectore:
Vere novo, quotiens partem melioris in Anni,
Consueta transit pascua;
Quoque sui varias, fecunda morte renati,
Phoenicis alas inficit:
Ingenuusque rubor, qualis solet esse rosarum,
Hyblae favos olentium;
Aut potius, qualis castae sedet ore Inventae,
Udo corallio concolor.
Haec sollers collegit Honor; quatiensque comatum
Bis terve stellis verticem;
Ex flavis, medio capitis fulgure recisos
Septem capillos addidit.
Mox solidos igneis, et massae nobile pondus,
Quantum manus conceperant,
Miscuit afflatu, verbis et habentibus omen,
Marique me fit aneo.
Ecce recens, saturumque, e Fonte attollitur Ostrum,
Visu lacessens lumina;
Cui neque Sidoniae certent conchylia lanae,
Nec quam Tyros sudaverit.
Mulcet sanguinem Trabex iubar huius, et urit,
Blandoque ludit fulgure,
Irritatque capi. Cepit dignissimus illo.
Haec est Carafae Purpura.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
