Latin · Alcmanian strophe
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Eundem Cardinalem Ode XXXII. Principibus viris maxime decoram esse
Jacob Balde, Poemata 14.32
Unproofread scanNot analysed yet
Laudabunt alii Sipylis effulta columnis
Non vano sine culmina sumptu:
Tergaque, quae radiant auro, testudine Indae,
Laurigeros ornantia postes.
Non ego: laudabo regnantem in sedibus illis,
Qui vultu diffusus amoeno,
Inter opes, titulosque, et magnae nomina pompae,
Innocuum spirabit honorem.
Cuius in excelsa nullius fronte videntur
Vel minimae vestigia rugae:
Maiestas iucunda placet; tumefacta superbit,
Torva fugat, morosa timetur.
Celsius attollit, prono qui summa modestus
Inclinat fastigia collo:
Plures forma ligat. Pauci rore domantur.
Adstringit Clementia Mentes.
Barbarus insultet fastu, cupiatque tyrannus
Othrysios aequare Cometas:
Sed reges, velut astra micent, obeuntia terras,
Caeruleo circumdata limbo.
His subter nemo trepidat. Miramur amantes
Formosae spectacula noctis.
Omnia summa meant facili placidissima motu.
Sola tonant et fulmina terrent.
Ipse tamen Phoebus quotiens in nube tenetur,
Aut fratri soror obstat opaca;
Terrigenas implet luctu genus omne ferarum
Ac volucrum caligine manet.
At simul emicuit, totus simul exsilit Orbis,
Ceu mediis redivivus ab umbris,
Grata quoque est cunctis pelagi vibrantis imago:
Quum vento ponente renidet,
Astratumque vadis, ceu somno deside vinctum,
Tonsorum connivet ad ictus;
Tunc pueri ludunt, tunc confligente phaselo
Luctatur secura iuventus.
Non zephyrus remis, non humidus Auster aratro.
Non plaustris optatior Eurus;
Ac Ducis est ore fluens vitale serentem.
Hoc Populus bene navigare astro.
Haut ita diligitur facies Marpesia Regum,
Adspectu scopulosa severo:
Civibus ad Domini famulisque invisa minacis
Naufragium metuentibus ora
Quis feret hoc Carmen latiam festinus in Urbem:
Inque manus oculosque Carafae
Deponet? Fateor: sunt haec immania vota.
Ausurum tamen incitat ardor,
Audacemque facit. Quid enim salebrosa viarum
Aut nimium distantia culpem?
Non opus Uranie labente aethera Romam,
Ut molles mihi praeparat aureis:
Non duces Mercurio, non Flacci praepete Cygno,
Non ala bipatente Caballi.
Si vel Hiems incana gelu, quam mittimus Oden,
Vel Boreas in turbine portet;
Admittit facilis Princeps. Nec extera iactat.
Humanum se praebet et aequum.
Hoc reliquas dotes (quas qui comprendere tentae,
Tibri, tuas numerabit arenas,)
Obsignat, pulcer velut annulis indice gemmam
Ornatur, digitale metallum.
Illum, seu patrius ex Rheno accitus in arces
Italiae vineta revisat:
Anteit et sequitur, stipatque fidelis et ambit.
Candoris Germania prisci.
Seu repetat nostrae iam cognita frigora Brumae,
Teutonicas Legatus in oras:
Et Decor, et Virtus, et non odiosa Potestas,
Et fandi suavissimus imber;
Et sperata Salus, et ab imo pectore ducta
Sincerae suspiria Pacis;
Et simplex Animi facies, et Purpura duplex,
Et Pudor, et sublimis Honestas;
Et scintillantes a puro lumine nictus,
Et madidi dulcedine mores;
Et frontis nitor, et miti surgentia vultu
Innubis duo sidera coeli;
Et ver, et tepidi fragrantior aura Favoni
Et sancti comitantur Amores.