Latin
Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Cygnus Lauretanus . Ode XXXIV., lines 14.34.1-14.34.71
Jacob Balde, Poemata 14.34.1-71
Unproofread scanNot analysed yet
Ut dehiscat ima Tellus!
Summa nolit ferre Vatem!
Qui furente raptus oestro,
Rursus excitavit Odas:
Nec tamen, vibrante cordas:
Mentionem Nazarenae plausit ullam Virginis.
Cui Poesin, liberali
Quanta floret cumaue vultu;
Et micantis tela venae
Debeo: vel corde si quod
Subsilit vitale fulgur:
Marcido transmissa somno tristis est silentii.
Quo scelestus inficetum
Expiabo fonte crimen?
Naufragans in Hippocrene,
Quo doloris vela vertam?
Paenitudo sera torquet,
Fila post Horatiana, me vidente, perdita.
Restat unus ille mollis,
Vanus ille Dithyrambus .
Quale carmen solus Hymen
Pangit, et turgente crines
Liber impeditus uva.
'personant clamore montes, antra, silvae, flumina.
Fontis expers, nuptiali
Virginem cantabo versu!
Dissonant profana sacris.
Flecte, prae pudore, flecte
Corneam, Poeta, venam:
Inque rupes, inque saxa verte te Marpesia.
Salva res est. Sisto gressum.
Repperi formosa nostrae
Vela, palliumque culpae.
Arte corrigendus error,
Fas fit Dithyrambo :
Meque tanto maior eius iuverit licentia.
Hoc Olorem posse Metro
Elici de feriantis
Spero Tethios cubili.
Pulcra si cupido famae
Tangit et Lyras natantes;
Blandiar, mulcensque baccas ingeram Parnassias:
Nostra paullo Buxus ante,
Facta iam canorus Ales:
Qualis in ripa Caystri,
Qualis in stagno Padusae:
Caerulum relinque tectum:
Adque vatem, Cygne noster, Cygne dulcis, enata.
Quando nunc amoena Flacci,
Te cadente subter undas,
Plectra sunt erepta nobis,
Subveni biformis Oscen.
Anxium iucunda Vatem
Urit huius, flagellat, Carminis necessitas.
Cygne dulcis, Cygne, prodi.
Per sorores te columbas,
Te Padi per hospitalis
Oro, Maeandrique fratres.
Te per omnes flexuosi
Plumeos precor Sodales, inquilinos Mincii.
Cygne, Naiadum voluptas:
Penniger Phonasce ponti:
Suavis Amphion volucrum:
Piscium marinus Orpheus:
Nobilis Choraula Phorci:
Tende nervos, et sonorum funde flumen gutture.
Helluo, Gruis profundum
Ausus est optare collum.
Digniore quisque voto,
Ut diu fruantur aures,
Erudita suavitate;