# Poemata 14.7

Jacob Balde, Poemata, Silvarum, Liber IX. Memmiana. Illustrissimo Excellentissimoque Domino, D, Ad Richardum Lamidam Consulem factum. Ode VII. Pythagoras Politicus. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/14.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/14.7

Si tanto loqueris plura licentius,
Quod, Richarde, praees: ridicule furis
Nam, nec sceptra disertum,
Nec Fasces faciunt virum.
Pravi moris Herus, quem sibi subditum
Frenavit taciti lege silentii;
Pleno convomit ore,
Audax imperiosus,
Iactans multa super: quam bene provisa
Dispenset nitidum consilii iubar;
Castigetque minore
Dignum supplicio Reum.
Audacem, famuli conditio facit,
Flectentis patiens opprobrii caput.
Reddit longa dicacem
Obstipi taciturnitas.
Quo fructu, Lamida? Sapientiae
Ex hac saevitia vibrat opinio?
Promas farta, licebit,
Spissis plaustra calumniis;
Demens si, Geta quid cogitet interim
Inclusus tacita compede, negligis.
Cuius verba timeres,
Muti non animam times?
Mens lingua potior. Mente refelleris
Quae culpat Dominum. Maxima libera
Servorum quoque Menti
Debetur reverentia.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
