Latin
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Mercurius Monacensis Rerum Novarum Praeses. De Alberti Wallensteinii, lines 2.13.1-2.13.72
Jacob Balde, Poemata 2.13.1-72
Unproofread scanNot analysed yet
Ocius gressum celerate, Cives.
Nuntius Maja generatus adsum;
Odi per infernas superasque lucet
Semita sedes,
Huc recens Egra venio, per auras
Lapsus; ut ventos agilis secarem,
Addidi pennas tunicatus et
Talaria plantis.
Bis nimis raptim properantis angues
Sede concussi cecidere sceptri.
Bis reclinatus medio galerus
Vertice fluxit.
Imus ad Fontem Ducis: inde mira
Maior audiri referam duella.
Omnium nostris onerata monstris
Tinniet auris.
Ordiar, linguis, populi, favete:
Cuncta, Fridlandus violens, ab imo
Imperi pessum solio daturus,
Credite, vixit.
Ordinem fatiferiemque pando.
Pone se Pilsna timide relicta,
Multa voluebat nocitura moerens
Solus in arce.
Proditis ergo moriemur armis?
Mene deceptum reditu Galassus
Lusit et vanus titulos honoris
Caesar ademit?
Sunt tamen vires, quibus ima summis,
summa miscebo metuendus imis.
Est adhuc nervus, gravidaque nummis
Miles in arca.
Largus argenti super arva sparsi,
Colligam plenis aciem maniplis:
Quanta ferratae crepitare numquam
Coepit aristae.
Quanta Medorum neque visa campis:
Sive captivam bibit Amphitriten;
Seu diem densis glomerata turmis
Abstulit Orbi.
Austrios Boiis Laribus Penates,
Patribus natos furibundus una
Caede confundam, penitus revulsa
Stirpe nepotum.
Inter haec, noctem roseus supremam
Vesper emissis revocabat astris:
Sole sub terras abeunte, serae
Tempore Brumae.
Quando (sic Divi voluere) pulcrae
Lucis Heroes, animaeque magnae,
Dulce coniurant, tacitosque claudunt
Pectore foedus.
Fida Butleri manus, et valentis
Certa Gordoni penetrare aenas
Tegminis squamas, celebrisque comi
Leslius astu.
Iste Fridlando catus obsequentes
Duplici nutus simulare vultu,
Clam cruentandis epulum paravit
Funebre mensis.
Huc Thyesteae properant ad aram
Victimae: pingui bove maior Ilo,
Terskii venter, Nyemannus audax,
Kinskius acer.
Iamque bellaces animos movebat
Vena diffuso calefacta vino;
Et voluptatis stimuli lubibant
Martis amorem:
Cum Geraldini subito caterva
Lene suspenso pede venit et qua
Flexa postico via dimovetur,
Irruit aulae.