Latin
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Ad Divam Virginem. Multae Filiae congregaverunt divitias. Tu supergressa es
Jacob Balde, Poemata 2.24
Unproofread scanNot analysed yet
Patriis, Virgo, citharis canenda,
Si quid indulges aliis, sonoras
In tuae laudis segetes ituro
Annue Vati.
Non parem felix habuisse Mater,
Unicum Sarae, geminos Rebeccae.
Et Leae natos utero triumphas
Fertilis omnes.
Cur tibi stellis oculata Rachel
Comparo lippam? Nihil illa ploret.
Quam Deo plenam voluit Deus
Ridere parentem.
Pulcrior, quae te simulasse pulcra
Fertur Hesthera: neque enim Videntem
Aureo quamvis speculo recepta
Aequat Imago.
Vix sum toto valuere vultu
Mille Dilectum retinere Nymphae:
Qui tui tibi crine colli
Saucius uno.
Vera mansuri Sulamitis Aevi.
Liqueris Sponsi teneros in ignes.
Iam tuos omnis super Axe novit
Collis amores.
Debora vates animante maior
Castra Baraci pariter Iahele
Fortior, Ditem Siseram trabali
Figere clavo.
Qualis exsultim quatiente flavos
Curribus pictis Pharaone campos
Pompa procedit, medioque fulget
Terror in ostro:
Tale munitae speciosa formae,
arduam Regi faciem coruscas.
Aspici gratus decor ille toto
Militat ore.
Casta Iudittae manus, et ferire
Docta cervices, Holoferne caeso,
Laureis vinctum tibi fortiori
Tradidit ensem.
Quaeque Iessidae gladium repressit
Improbi Coniux celebrata Saxi;
Eloqui prudens tibi Virgo
Prudentissima cedit.