Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Enthusiasmus. Cum Auctor ex Theatro tragico Francisci Rosseti, quaedam non sine
Jacob Balde, Poemata 2.28
Unproofread scanNot analysed yet
Exempla legi, quae Furias quoque
Terrere possint, factaque Februis
Purganda nullis: quae nec ipso
Eluat Oceanus profundo.
Credetis? Eheu! credite Vatibus
Verum locutis Francia, Francia,
Testante Rosseto Theatrum.
Heu! tragicum patefecit Orbi.
Aegisthus illic plurimus ambulat:
Cumque impiata Byblide Salmacis.
Adsunt Clytemnestrae et timendo
Phaedra rubens odiosa fletu,
Plus quam novercae Feminis proci
Mutant viriles endromidas stolis.
Reperta Bellonae ministra,
Usque adeo piceata Phryne
Arsisse Galli corpus adulteri:
Ut moecha nullis conditionibus,
Vel arte divelli, minisque
Tristibus, interituque posset.
Amore qualis percita funebrem
In arce Dido disposuit pyram :et
Crudele desperata risit,
Seque dedit super ipsa vivam.
Patranda si sunt crimina, strenuis
Hic sexus armis praestat Amazonas.
Virtutis in caussa liquescit
Molle genus, tenerique ceram
Praetendit aevi. Proh scelus et pudor!
Daturne leno matris avi gener,
Rivalis extincti parentis
Non solito stimulatus igni
Aenigma quidem progenuit novem,
Nulloque certos nomine liberos
Discriminari, nupta fratres,
Nupta sibi peperit maritum.
Quid viva miror corpora turpibus
Arsisse flammis, ipsa cadavera
(Proh luxus inversique mores!)
Polluit in tumulis libido.
Iam vera priscis adstruitur fides
Et certa monstris quo fugis Oedipe,
Ignare lucis? Quo tenebras.
Et mediae duo frustra mortis
Portas, abactis solibus, audias
Invitus istud, pessimus omnium
Audire nequiquam mereris:
Nec scelerum tibi palma danda est.
Superbus errore, ambitiosus
Tua eruisti lumina: ceu palam,
Virtutis occisae triumphum
Nequitia potiore ferres,
Invisus aethrae. Sunt alibi quoque
Iocasta. Laius, Sphinx Eteocleos
Irneque et enses ipse Cadmus
Vivit adhuc aperitque Thebas.
Fuso cadentum sanguine nascitur
Armata messis. Flebile praemium
Plerumque fatalis duelli,
Heu, mulier sedet una campo!
Huic saeva tauri praelia mugiunt!
Nec ante cessant exsultans, repulso
Compare, bos habeat iuvencam,
Haec intueri te rear, aureum
Cum, Luna, vultum nubibus exseris.
Noctu verecundis ab Astris.
Certa fides, etiam minores
Claudi fenestras, ne videant, probra.
Ex quo retraxit sol volucres equos.
Spectare prandentem Thyesten
Territus, ac thalamos Myceni?
Nec Stella porro talia cernere
Vestalis audet. Saepe tamen poli
Nutant, et obliquata toto Sidera contremuere coelo.