Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Ad Maximum Campianum, Magistratus Romanus. Ode XXX.
Jacob Balde, Poemata 2.30
Unproofread scanNot analysed yet
Admote sacris, Maxime, Fascibus,
Clamante Iano, disce potentiam
Condire Romanam benignis
Moribus ingenioque nostras
Decente Leges. Si quibus imperas.
Elata frons et plena fastu
Ruga subest animumque vilem
Invita prodit. Tum vigil excuba,
Nec iacta ventis in scopulos ruat
Syrtesque navis. Quod monebit
In Siculo palinurus alto.
Torquere clavum puppibus additus,
Raro quiescat: saepe tamen sinet
Dormire Proram. Sudat, alget
Verus honor, reperitque semper
Curas vel affert. Proxima pectori
Compone primum, teque recollige
Nulloque compones labore
Membra tui sociata regni.
Servit superbe, qui sibi subdere
Nescit, quod ipse est tot dominos habet,
Quod mentis errores Potestas,
Debilior nimio sit usu.
Legem rogabis; quid iubeas, vide;
Et primus exple. Regis enim pedem
Plebeius a tergo sequetur.
Bella, suo praeeunte miles
Ductore, promptus fertur in omnia.
Numquam Coloni tota bipennibus
Vineta stravissent, securim
Ante tuam, metuende Baccho,
Lycurge, visam consilium monet,
Exempla cogunt Sic tibi subditi
Soleret explora recessus;
Ne metuas tamen ipse toti
Patere Mundo certius eminet
In corde Virtus, et proprio sinu
Inventa; quam quaerenda multis
Gaza latens aliena lustris.
Mihi cruentam, mollem aliis manum
Praebere et omnes blandius alloqui.
Laudabor, ex aequo modesti
Officio Sapientis usus.
Sin delicato mollis in otio,
Mandem labores Herculis alteri:
Cogam fatigatos sitire, Ipse bibam, velut Afra serpens:
Non exstet usquam bellua tertior.
Rerum potentes tollite barbarum
Morem; verecundosque nobis,
Ac faciles reserate vultus.