Latin · Asclepiad stanza, three Asclepiads and a Glyconic
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Choreae Mortuales. Ode XXXIII.
Jacob Balde, Poemata 2.33
Unproofread scanNot analysed yet
Saltemus: socias iungite dexteras.
Iam Manes dubius provocat Hesperus.
Per nubes tremulum Cynthia candidis
Lumen cornibus ingerit.
In lodice senes non bene pendula,
In ferrugines cyclade Virgines:
Sed picta violis grex tenet instita.
Alternos facimus pedes.
Hic et Pontificum ture fragrantibus
Rus pastoris olens pileus infulis,
Et Regum Tyriis paenula vestibus
Miscentur sine nomine.
Nullus de tumulo sollicitus suo
Aut pompae titulis, invidet alteri.
Omnes mors variis casibus obruit.
Nullo nobilis ordine.
Nobis nostra tamen sunt quoque sidera,
Sed formosa minus sunt Zephyri, licet
Veris dissimiles auraque tenuior,
Cupressisque frequens nemus.
O dulces Animae, vita quibus sua
Est exacta nigris sternite floribus
Quam calcamus humum: spargite lilia
Fuscis grata coloribus.
Aptos choreis inferimus pedes!
Ut nullo quatitur terra negotio!
Dempta mole leves, et sine pondere,
Umbrae ludimus alites.
Ter cantum tacito murmure sistimus.
Ter nos Elysium vertimus ad polum,
Ter noctis tenebras (stringite lumina)
Pallenti face rumpimus.
Nos quicumque vides plaudere Manibus:
Cantabis similes tu quoque nenias.
Quod nunc es, fuimus. Quod sumus, hoc eris.
Praemissos sequere, et Vale.