# Poemata 2.34

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Ad Wernerum Nusium Stoicum. Gaudium Sapientis. Ode XXXIV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/2.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/2.34

Quis ergo felix, si sapiens miser
Diis talis ipsis invidiam movet.
An pauperem dicemus, ausum
Triticea saturum polenta,
Et caule, mensas, spernere regias
Quanquam ille solus prandet in angulo:
Habere e convivas fabrum
Nemo magis queat obsequentes,
Fidosque Naturam et Stomachum, et Famem
Et quae Voluptas nascitur e penu
Inempta non longe petita
Fruge supervacuoque sumptu.
Mens lactis instar candet et intimo
Fulgore vibrat dulce suo sapit
In fonte rivus. Gratiora
Vite fluunt generata vera
Quam facta pomis vina, vel nescio
Expressa Baccho. Laetitiam quoque
In corde, vitalique natam
Dulcius experiere cella,
Amice Nusi. quae levis extimis
Natat labellis, in nebulae modum,
Maerore non solvit bidentem:
Vixque gulam subit et recedit,
Severa durant gaudia: fictilis In ore risus frangitur hydriae
Ritu, fatiscentisque testae,
Saxa super putealis orae.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
