# Poemata 2.41

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Ad Divam Virginem. Salutem Infirmorum. Cum Auctor Febri tentaretur. Ode XLI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/2.41
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/2.41

Mater salutis , tempus in ultimum
Mansura mecum; quo mediam dies
Inclinas in noctem: tepenti
Pelle nocens stomacho venenum,
Aegrique tabem corporis igneam.
Iam flamma mixto contremuit gelu:
Iam frigus alternans calorem,
Excubias vice plus quaterna
Mutavit. O quae diceris omnium
Amara morborum eluere efficax:
Si non mei, laudanda saltem
Virgo tui miserere Vatis.
Quid in propinquo concinit angulo?
An sponte motae sunt Citharae fides?
An febris immigravit illi?
Atque ideo Lyra palpitare!
Audita filis acre trementibus!
Amplector omen: prosilio toro,
Si nec vacillanti labat pes:
Signa patent manifesta rerum.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
