Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Ad Cascium Gambaram. Cum illi suos Scazontes ad Saturnalia mitteret. Ode XLIX.
Jacob Balde, Poemata 2.49
Unproofread scanNot analysed yet
Scazonta servum cornipedum meum,
Amice Casci, quem tibi destino
Mandata laturum iocosa,
Excipies, ut opinor, ore,
Vultuque, qualem rusticus obtulit
Iovi Philemon. ne tamen anxius
Cogas fatigatum sedere:
Mitte supervacuos honores.
Genus Stylitae est. Stat, nec ab hoc situ
Discedit umquam. Sic quoque dormiet.
Sed mirus illi, flante bucca.
Oris inest animique candor.
Cretos eodem sanguine Bilbilis
Habebat olim, cum strueret focum:
Et Martialis fel amarae
Incoqueret piperatus offae.
Quamquam istae Noster simplicis eloqui
Vitaeque purus malit, ut audies,
De gente Gazea videri,
Castalio satus Angelino.
Ut cincta noscas, istud habet viti:
(Immune nam quid sole super viti?)
Ferocit irritatus instar
Tigridis, asperior leone:
Traxitque ab ipsis has furias avis.
Quandoque lato calce suum ferit
Et me Magistrum. Saepe flexi
In melius: rediere mores.
Natura quamvis vapulet, hoc erit
Pulsata furcis, quod fuit antea.
Permitte Scazontem vagari,
Insita quo rapiet cupido.
Tunc obsequentem, Gambara, senties,
Nec non creandis risibus utilem.
A tabe praeservat lienem.
Et nebulis cerebri medetur.
Ut proniores claudicet ad iocos:
Porci triennis mane tomaculum
Offer, remissurus Kalendis
Graiugenum, fugiente Bruma.