# Poemata 2.50.57-90

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Secundus., Laus posthuma Reverendissimi Patris Iacobi Kelleri S. I. olim Rectoris Collegii, lines 2.50.57-2.50.90. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/2.50.57
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/2.50.57

Heu mihi! quam longis a re nunc passibus itur.
Euxini prope littora ponti.
Nam postquam undantis cerebri te lubrica moles
(Praesagum tamen ante procellae)
Sustulit, et plenos ducis iam numine somnos;
Lapsa ruit spes maxima tecum.
Ad paucos chorus est Sueco Praetore redactus.
Sub cultro stat gloria vatum
Quamquam Vandalicus tantum non obfuit hostis.
Igne et Aqua , ferroque minisque;
Quantum hirsuta nocet multorum inscitia Musis,
Vastatrix vocalis amoeni.
Nomina Cultorum Thebanis comparo portis;
Plura tepens habet ostia Nilus.
Sunt, qui Pierides malint a stirpe recisas
In Graium migrare sepulcrum.
Eloquio Latii praefertur barbara Memphis.
Coniurant silvescere Fauni:
Quod nequeunt ipsi, reliquos prohibere parati
Ne pulcro certamine possint.
Interea, quidquid sacro de Culmine restat,
Manibus his properare decorum.
Sterne, Poeta, solo vestigia: funde coronas
Irrigua Permesside lotas.
Te virides luci, te Phocidos antra canorae
Fleverunt, o nobilis Umbra.
Te sine Castaliam metus est arescere lympham;
Sicca vado tralucet arena.
Insuper et Daphne bis migratura timetur,
Atque alia mutanda figura.
Ad nomen tamen illa tuum, suspira ducit,
Ac fere demittit amari.
Ipsi etiam subitis vestiti floribus amnes,
Incipiunt ridere per horum.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
