# Poemata 3.1.69-129

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad Sabinum Fuscum Tyrolensem. Invitatur ad contemplationem rerum caelestium. Ode, lines 3.1.69-3.1.129. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.1.69
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.1.69

Iam pereamus Mercurii domum;
Volvi procacem iam Veneris globum,
Haec porta Phoebi: quam Gradivi
Castra premunt. Iovis ista sedes
Velata quercu. Summa tenet pater
Effeta torpens membra senex gelu
Saturnus, algentemque Zonam
Servat Hyperboreumque tractum.
Enavigemus. Fallor: an audio
Per astra carmen? Carmina credidit
Iucunda, concentumque moto
Pythagoras resonare caelo.
Quaecumque, certe non inambilis
Insania haec est. Cum sonitu poli
Vertuntur. Audis instrepentum
Agmina luxuriare vocum?
Et vero cantant! Omnia sunt chorus:
Stellaeque Musae, dum rota volvitur,
Et scena picturata transit,
Aetherias modulantur odat.
Quis iste Cycnus gutture dividit
Alisque lessum? Flamina quae lyrae?
Orphea Testudo canorum
Mille rapit thiasos in orbem.
Cum se citato circumagit pede
Praeceps Orion! En nova Pyrrichae
Saltationis vibrat arma
In numerum, rutilique flammas
Educit ensis, non sine siderum
Risu sequentum: quae bene baltei
Mirantur ingentes catenam,
Et phaleras, et acuta coni.
Non ipse Cepheus abstinet, et suae
Laetus choreis coniugis annuit,
Clangente vultu: non ligatam
Perseus Andromedam relinquit.
At nec Bootes illepidus: gradu
Velit citato currere, ni fera
Retardet. Ergo caedit Ursam.
Et scutica metuendus
Urget.
Huc, Fusce, ventum est. Ulterius nequit
Audax Poesis provehet altius
Alata Virtus. O venusti,
O Salii, meus ardor, ignes!
O ludus, o spectacula in aureo
Caeli theatro! O Patria, Patria.
Si sic pavimento coruscas
Qua facie radiabis intus!
Sed iam fluentes leniter attraho
Redux habenas: ne Phaethontio
Errore signemus quadrigam,
Aerium per inane lapsi.
Hinc, ex Olympo, fertur et Appia
Ad usque terras se via pandere,
Secura, Romanaeque suppar;
Nec tumidis inamoena clivis.
Illam penetrans te (quid enim times,
Sabine?) glaucas mollis ad Isarae
Depono ripas. Necte Vati
Serta tuo, viridemque laurum.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
