# Poemata 3.11

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad B. Virginem. Iturus Eberspergam Ode XI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.11

Dum me severis fessus in Exedra
Exsolvo curis: et volucri rota
Per arva vectum, cinget Ebers-
Sperga cavo nemorum recessu;
Tuere sanum, Laetitiae Parens:
Vultu sereno discute nubila.
Spirare clementes Aprilis
In Zephyros tenuetur aer.
Quod si propinquae caerula Doridos
Tentabo cymba; da placido Lacum
Sopore sternendum, quotannis
Emerita peragrare quercu.
Nec vero gratis, fors habiles agam
Remos, amoeno non sine carmine;
Navim salutaturus illam,
Quae titulum gerit institoris.
Dicere Nymphis ditior omnibus,
Vexisse fruges, aetheriis procul
Campis refecta; et trementi,
Virgo, famem pepulisse Mundo.
O ergo nostri Praeses in aequore
Formosa Stagni, Vatibus annue,
Sic glauca verbenis et ulva,
Cymodoce, ibi serta nectam.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
