Latin
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Argonautae. Ode XIV.
Jacob Balde, Poemata 3.14
Unproofread scanNot analysed yet
Ius sacri laesum refero tridentis
Per truces fluctus, et opaca ponti.
Thessalem Graii docuere Nautae
Currere pinum.
Huc Ovis flavae scabies avaros
Impulit. Tanti fuerat, timere
Fulmen, et spumas et equos et aerei
Flammea tauri
Ergo telluri locus et sepulcra, et
Asseres desunt quibus inserantur
Ossa! de fundo pelagi petendae
Funeris urnae!
En Reos. Parcam Lachesin queruntur
Pensa de vili glomerare lana;
Nec colum totam dubitant trementi
Adnectere malo:
Unus in remi quoque forsan usum
Fregit, ut stantes agitaret undas:
Alter intextae data vela vitae in
Carbasa vertit.
Dii maris! Cur non prius obruistis;
Quam reversura Minyae carina
Magna dissecti traherent in unum
Foedera mundi.