# Poemata 3.18

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad Divam Virginem. Ode XVIII.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.18
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.18

Ne tibi Servi fit amor pudori,
Plurimo quamvis vitio rubentis:
Culpa Matrem meate Secundi
Fecit Adami.
Ter quater felix fuit illa Culpa.
Non nihil certe bona Virgo primae
Debeas Evae. memor usque scis, et
Scire fateris.
Inde tam dulces veniunt sagittae:
Corda quae pleno scelerata figunt
Impetu nervi, vacuantque totum in
Crimina pondus.
Inter insontes niveosque vitae
Unice nolis habitare cygnos:
Plus corvi dederunt honoris
Moribus atri.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
