# Poemata 3.2

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad D. Virginem Aetalensem. Cum ex Tyroli in Bavariam profectus illac. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.2

Montium Praeses, nemorumque Virgo:
Cuius Aetalae meminere valles.
Silva cui circum viret, et comantes
Imputat umbras.
Quam tuam laetus, propiore passu.
Eminus visam venerarer aedem!
Sed viae tardant, neque lentus audit
Currus habenas.
Ergo, quod solum superest amicis,
Quos iter iungi vetat: O et absens,
Ter quater pulchris cumulanda votis,
Sic quoque salve.
Tu quoque absentem iubeas valere.
Mutuas ut dum damus, atque voces
Reddimus; sacrae per opaca silvae
Insonet Echo.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
