Latin · Sapphic stanza
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad Jo. Bapt. Roremundum. Alsatam, sub Sueco exsulem, in Helvetia. Ode XX.
Jacob Balde, Poemata 3.20
Unproofread scanNot analysed yet
Mitte quam calces, Roremunde, terram
Quaere, quid cernas. Oculos in altum
Tolle: non distat magis hoc ab illo
Exsule caelum.
Luna, Sol, stellae celeres rotantur
Semper in gyros rapido meatu.
A quibus vivens alimenta fumis,
Disce moveri.
Peste non motus vivatur aer.
Stante Neptuno pelagus putrescit.
Noxium languent pigra dormiente
Corpora vento.
Bella damnosam prohibent quietem:
Segnium purgant scelus incolarum.
Patrio fixum nocet esse fundo,
Arboris instar.
Quin et haec ramos posuisse laeta,
Deici clivis, Phrygiove luco
Gestit; ut velis vaga curiosis
Aequora lustret.
Saxa Gaetula quoque caesa rupe,
Exteri fines aditura regni,
Trans maris Gades per aquosa Triton
Caerula vectat.
Te piger cunis Aviae relictis
Inter ignotas habitare gentes?
An super non est alibi beatam
Vivere vitam?
Alsatis tantum favet aura caeli?
Mollis hiberno viret herba campo?
Dulce maturi rubet una Bacchi?
Omnia rident?
Helvetas; felix sua sors, in altis
Montium claustris, etiam beavit.
Mellis et pressi tibi manat illic
Copia iactis.
Spumeus torrens niveus colostris,
Mutat undantis vada flava Rheni,
Ductilis lentum natat in tenaci
Caseus offa.
Sed mero pulsus Lare cogor inquis.
Vilis in pagi stabulo latere.
Sacra non aedes ibi: nulla turris,
Nullaque Musa.
Sive sub plaustris habites Trionum:
Sive desertae prope belluosos
Africae saltus: ubicumque Virtus
Hic puto Templum est.