# Poemata 3.25

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad Hieronimum Casanellum. Terrenis opibus neminem beatum fieri. Ode XXV.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.25
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.25

Ne tuos iactes, Casanelli, census,
Dona Fortunae leviora. Quivis
Divites inter queat esse felix:
Nemo beatus.
Dos, opes, fundi, pecus, aula, fasces,
Nuptiae, vulgi bona sunt: sed illa
Inter et temet spatiosus
Intercedat Olympus,
Meta votorum. Cave, summa dicas,
quae rubro spissus vomit Hermus amni.
Copia rerum miser est, petitis
Quisquis abundat.
Qualis in ponto natat umbra montis,
Ipse mons numquam: comitatur aurum
Et voluptates levis umbra gaudi
Gaudia numquam.
Verius gaudere cupis? Ligatus
Scinde curarum laqueos, paventes
Nostra nos reddunt, aliena tristes:
Utraque vanos.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
