Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad Paulum Curmionem. Cum milites abditam eius pecuniam, indicio virgulae magicae
Jacob Balde, Poemata 3.37
Unproofread scanNot analysed yet
Quod Suecus aurum portitor abstulit,
Raptique lamnas classibus integras
Avexit argenti; sonoro
Astra feris ululata questu,
Addicte lucris Curmio: rectius
Facture nunc, si trans mare Balthicum et
Saevum relegares dolorem,
Atque metus, gracilesque curas,
Si cum Molorchis laetus egentibus,
Malles honesta pauperie frui.
Avulserit Pirata nummos
Barbarus, abstuleritne; refert.
Quid damna defles? Ille beatior.
Non qui capaci plura tenet manu:
Sed cui petenti pauciora
Imo nihil, videatur Orbi
Fortuna prorsus numen inutile.
Offert Coronam? Ni cupias, habes.
Desiderata qui potitur,
Paene caret. Cupiisse magna,
Magna est egestas. Nil pete, et optimum
Aequas Deorum. Quidquid id est, tuum
Te, Paulle thesaurum, retenta
Mente bona, nego perdidisse.