# Poemata 3.46

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad Josephum Castulum. Fastidire se, quae vulgus appetit. Ode XLVI.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.46
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.46

Est et nescio quid viti
In rebus nitidis, et phalerae movent
Et cristae mihi taedium.
Delectant aliquos cymbala Gloriae, et
Splendens murice pagina:
Ut ne vota quidem dissimulent sua.
Gratos clam iuvat alterum
Venari titulos, et resonantia
Famae murmura tinnulae
Laudari fugiens, non renuit, cupit:
Atque hoc ni facias, furit;
Sollers insidias, pulchraque retia
Claro tendere nomini.
Frons atrox patulis obstat honoribus.
Nec lenocinium foras
Mittit, cauta sui. Totus in intima
Mentis sede latet procus
Sunt, quos non dubiis utile cladibus,
Delatoris onus levat,
Observant alios, ut faciant nefas
Formosum pueriliter
Buccis res agitur non mediocribus,
Argutoque silentio
Gaudentem populo vendere classica, et
Caeli non humiles minas:
Nullis dimoveas conditionibus,
Aeternum cochleam suae
Haesuram Cathedrae. Fervidus Imperi
Plures fascinat ambitus,
Huc fingit faciem, navigat huc cliens,
Ventorumque rogat patrem:
Ne praeter graciles ullus Etesias
Salso spiret in aequore.
Naxon rector, io, sic placide subit,
Clavum vertere callidus.
Portum tangit, io Fata bonae spei.
Votorum reus hinc ligat
Malum et pampineis carbasa floribus.
Ara in litore sternitur,
Mactaturque caper victima Libero,
Inter festa celeumata.
Atqui non ego sic. Praefero, Castule,
quernam sedibus aureis.
Tanti sit solium, et flebile suspici?
Et claves madidae mero.
Spes ignobilium lubrica mentium?
Et post velivolos metus
Mendicata, mari stante, triennia?
Fallax cede Potentia,
Morosisque scatens Pompa negotiis.
A Curis habitem procul,
Numquam sollicitus sceptra capescere.
Subdi velle, placet.regit
Rex, Caesarque sui. Qui bene paruit,
Tanto latius imperat;
Permittitque Deo credulus omnia

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
