Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Enthusiasmus. Auctor prope Cairum, conscensa primae magnitudinis Pyramide, lines 3.47.64-3.47.115
Jacob Balde, Poemata 3.47.64-115
Unproofread scanNot analysed yet
Aureum lacunar. Sparsus in atrium
Gressus achates impositos tulit:
Testudo mensas, hae smaragdum.
Tota Domus elephante secto
Candebat eheu! Non iterum fleat
Xerxes ,ab alto monte volubilis
spectator aevi. Quanta nubes,
Omnigenumque hominum procella
Passim in plateis volvitur, unico
Perdenda seclo! Nunc ubi sunt opes
Tantae, renidentisque bacas
In pretium iugulata vini?
Ubi procacis sunt Ptolemaidos
Villaeque et horti? Gemiferis ubi
Laudata venis prisca Coptos ,
Et veteris facies Abydi ?
Perenne nil est, Arsinoe ferax,
Dives Syene pulchra Diospolis.
Bubastis alta, docta Sais.
In tumulos abiere pulvis
Chordae sonantes Memnonis et Magus
Obmutuerunt: Vos quoque Tentyra,
Iacetis in palmis sepulta.
Vix superest meminisse vestri.
Franguntur aevi dentibus omnia,
Memphis, Cairo cessit et haec ruet,
Et urbs Alexandri per orbem
Clara tuis, Philadelphe libris.
Quippe et Colossis excidium sua
Decrevit Aetas, innumerae iacent
Urbes, supinatis humatae
Turribus: antipodesque silvae
Deicta cum radice cacumina
Stravere terris. Nulla Melampodes
Pelusiotae, non caducis
Ulla fides scopulis habenda.
Haec ipsa Rupes cui prope sidera
Insisto, vana Sisyphis manu
Exstructa saxis: fracta demum
Mole sua Pharios ruina
Insternet agros. Quis furor est, levem
Odisse terram, et funeribus grave
Onus superstruxisse, peius
Ut iaceas? At enim loquentes
Audire Boios et videor mihi
Videre portam mobilis Isarae.
O macte Vates in Canopo
Tot populos fluviosque latasque
Emense terras. Me subito mea
Mens ex remotis finibus ultimae
Reduxit Aegypti Monacum.
Quam celeres habet illa pennas!