Latin
Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad D. Virginem. Assumptam, in eius pervigilio. Ode VII. Quae est ista quae
Jacob Balde, Poemata 3.7
Unproofread scanNot analysed yet
Quo die, terris properante relictis,
Tota migrasti super alta Virgo;
Floribus stratum tibi tergus incur-
Vavit Olympus:
Dulce, te visa gradiente, caeli
Carmen auditum resonare: Qualis
Ista, per nigrae loca senta silvae, et
Horrida tesqua.
Qualis ascendit Dea! Tota pulchra,
gaudiis gemmat liquidis, suoque in-
nixa dilecto, volucres per auras
Floribus halat!
Talis in feram. sua regna, noctem
Luna cum venit, tenuatur Arctos;
Pallet Arcturus, positoque ferro
Languet Orion.
Talis electi speciosus oris
Phoebus, Aurora lacrimante, ridet:
Quando cristatis avibus coruscum
Mane precatur.
Inter vocis, magis elevata
Brachiis Nati, superas id omne,
Quod Deus non est; animumque toto
Numine mergis.
Merge: dum dulci maris e profundo,
Quod superfusum bibis. Una saltem
Gutta destillet, lacrimas nostri
Temperet Orbis.