# Poemata 3.7

Jacob Balde, Poemata, Jacobi Balde e societate Iesu lyricorum liber tertius, Ad D. Virginem. Assumptam, in eius pervigilio. Ode VII. Quae est ista quae. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/jacob-balde/poemata/3.7
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/jacob-balde/poemata/3.7

Quo die, terris properante relictis,
Tota migrasti super alta Virgo;
Floribus stratum tibi tergus incur-
Vavit Olympus:
Dulce, te visa gradiente, caeli
Carmen auditum resonare: Qualis
Ista, per nigrae loca senta silvae, et
Horrida tesqua.
Qualis ascendit Dea! Tota pulchra,
gaudiis gemmat liquidis, suoque in-
nixa dilecto, volucres per auras
Floribus halat!
Talis in feram. sua regna, noctem
Luna cum venit, tenuatur Arctos;
Pallet Arcturus, positoque ferro
Languet Orion.
Talis electi speciosus oris
Phoebus, Aurora lacrimante, ridet:
Quando cristatis avibus coruscum
Mane precatur.
Inter vocis, magis elevata
Brachiis Nati, superas id omne,
Quod Deus non est; animumque toto
Numine mergis.
Merge: dum dulci maris e profundo,
Quod superfusum bibis. Una saltem
Gutta destillet, lacrimas nostri
Temperet Orbis.

---

Jacob Balde, Poemata. Text: CAMENA (Universität Mannheim), CC BY-SA 4.0. Changes: markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/nevenjovanovic/camena-neolatinlit/blob/771bb7f96826dfacdd920e48b8dfb2c33c52efe7/poemata/baldepoemata1_1.xml.
