Latin
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Sabinum Fuscum in Indias profecturum. Ode XVII.
Jacob Balde, Poemata 4.17
Unproofread scanNot analysed yet
Ibis, quo ibet unica
Toto circumagens aequore litera:
Sed qua nec violentius
Gaudentem traheret grandis epistola,
O ergo faciem, novis
Incoctus rapidae solibus Indiae,
Augebis pretiosius,
Pulchre barbarico more ferocior;
Bis ferrugineus genas
Fulgentes tenebres; et bis in annulos
Flexam caesariem mihi suadeas:
Diris Thessalicam devoveam ratem,
Primum quae potuit fretum
Audax aerisonis rumpere puppibus.
Cedamus. Vocat Hispalis.
Per Matris lacrimas, per sororios
Imbres, navita nobilis
Ridens vela sui pectoris explicat.
Ah, frustra genetrix sinum
Fles percussa manu! Quid scopulum feris?
Lamentis quid inanibus
Perdis verba nihil proficientia?
In ventos abeunt preces.
Cursuri pelago lintea Filii.
Tot suspira promovent.
Tempestiva gemens stamina sufficis.
Non, si scissa comam, pares
Tortis femineo crine rudentibus
Iniecisse moras; semel
Inspirata Deo carbasa retrahas.
Mens immota sibi manet.
Iam pulsata sonant litora: iam fremit
Ventosi chorus Aeoli:
Et frondosa levans brachia Mexicum,
Complecti parat Hospitem.
Iungamus placidis vota Favoniis