Latin · Alcaic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Martem. De serenissimi Electoris Aula, et Munitione excitata Monachii. Ode
Jacob Balde, Poemata 4.2
Unproofread scanNot analysed yet
Surgamus. Umbras vespere Iulio
Sol longiores proicit occidens.
Qui saepe, quamquam non sagatus,
Bella cano tua, Magne Divum:
Ausim et resertas sulphure fistulas
Lustrare tecum, et moenibus additas
Turres, coronatisque vallum
Turribus, et scopulos minantes.
Hac exeamus Mars, ubi fulgurant
Augusta summi tecta Palatii.
Quam Fama claravit per Orbem,
Haec Bavari ducis aula. Sedes
Regnantis ingens, sed domino minor.
Si curiosis in penetralia
Nunc detur accessus, pudebit
Te Rhodopes et euntis Hebri:
Altaeque posthac culmina Patriae
Iactare parces, victus ab aemulo.
Splendore Naturaeque, et artis
Ingenio variata miro,
Intus coruscant omnia crederes
Terrestre caelum sunt laquearia
Accensa stellis, et comanti
Picta tremunt anaglypta fulvo.
Calcatur album marmor, et Itala
De rupe caesum: quod solido rubet
Cruore, ramosis virentes
Quod maculis imitatur herbas;
Iuxtaque guttis nobile lucidis
Irritat ostrum, sanguineo lapis
Imbri columnarum renidet,
Lana velut medicata tinctus,
Passim Myronis signa Corinthio
In aere vivunt. Plurimus ordine
Stat Mentor, et felix ubique
Parrhasius simulacra fingit.
Squalent et auro singula regiae
Distincta pulcra lege cubilia.
Spectator obtusus metallo,
Atque acies stupet icta flammis.
Movi salivam nempe: refer pedem,
Gradive. tune huc protinus ingredi
Tumultuoso cum fragore
Aeripedum? Prius arma pone
Scythamque vultum. Forsitan offeret
Occasionem commodior dies
Tantisper extra, donec aer
Lene favet, spatiemur urbem.
Vides: ut altis cespitibus iuga
Immane crescant: utque coerceat
Faragro declives arenas,
Gramineo nemorosa morsu.
Hic mollis aequi planities soli
Iacebar olim: nunc caput extulit
Erecta moles, et viarum
E trivio negat una dici.
Calcanda soli semita militi,
Hac, calle trito rectius ad Forum
Ibatur, atqui, stante Porta,
Nunc remoram nociturus hosti,
Obiecit in se flexilis ambitus.
Horti feraces hic olerum forent;
Ni clivus assurgens remosset.
Arboribus procul esse iussis.
Quibus unda vexit mite gelu locis,
Fontis remoto pumice, saxeus
Dependet umbo. Dic triumphe!
Quanta tuis, Dominator Aemi,
Accessit intra tres hiemes opum
Rebus supellex! Durat adhuc labor,
Et fossor ut circum repertis
Stagna fluant latebrosa venis:
Tentatur humens terra ligonibus.
Sed en Tonantes urbis aheneos:
Iam fulmen e pinnis minantur.
Quisque sua statione certam
Servat fenestram, praetereuntibus
Torvus videri. Vade, age, et ultimis
Haec nuntiaturus Batavis,
Plaude redux habitabis aulam.
It, torta qualis fune phalarica
Discindit auras qualis in aere
Succensa, cursu taeda longum
Corripuit stimulata sulcum