Latin
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Ad Serenissimum principem Ferdinandum Carolum Archiducem Austriae, et Comitem
Jacob Balde, Poemata 4.25
Unproofread scanNot analysed yet
Et te canemus: nunc tenui lyra,
Olim turbarum Mercurialium
Fragore magno, Ferdinande,
Austriadum generosa cervix.
Quamquam Cybele
Inclusit altis: iam tamen emines
Sublimis; Europamque, et omnem
Intuitu velut ominoso
Metiris Orbem, iam sapientia
Canis Iuventae caesariem tuae
Ornavit, in matura tendis
Secula, praeripuisse sollers
Tantillus aevum conscia mens sui.
Montes et annos transilit impares.
Sed est et ipsa laude forma
Corporis, imperioque digna.
Frontem venustis Claudia gratiis,
Et Mediceo sidere miscuit:
Deditque Florentina vivum
In facie radiare florem.
At pectus amplum, et contremere igneum,
Atque incubantem, magnam animam pater
Possedit, implevit venas.
In roseo Leopoldus ore
Sedet, videri laetus et aureo
Fulgore praesens. Ille quidem diem
Exemptus humanum reliquit,
Alterius speculator orbis:
Tu vero vultu moribus, indole
Sic vindicatam reddis imaginem;
Nil distet ut vivo sepultus
O patriae Pietatis haeres
Ex asse, salve, qualiter imbuis
Commune Votum! Verba virum sonant:
Scis culmen inclinare civi.
Cum tot Avis, serieque longa
Possis, et alti fulgure sanguinis,
Virtute mavis Ascanius cani
Sic itur, Princeps, ad astra,
Diis genite, et geniture Divos.