Latin · Sapphic stanza
Jacobi Balde e Societate Iesu Lyricorum Liber Quartus., Panegyricon De Laudibus B. Mariae V. Carmen Votivum. Ode XXVII.
Jacob Balde, Poemata 4.27
Unproofread scanNot analysed yet
Unde deducet tuus orsa Vates,
Virgo, centenis celebrata linguis?
Virgo, centenis celebranda linguis:
Omnia cantant
Hinc tibi circum nemorosa montes
Colla substernunt, ut in astra tollant:
In tuas illinc saliunt aquarum
Murmura laudes.
Lucus Hermonis, Sabamaea prata,
Collis Engaddi, Balhamonis hortus,
Alta Carmeli iuga te reclini:
Hospite gaudent.
Te capillatam velit Aura Cedrum,
Quanta persultat Libanitis Austros:
Te velit molli Platanum fluento
Lambere rivus.
Posceris flavae, Terebinthe, valli:
Posceris clauso, Cyparisse, campo:
Praeripit celsa tamen arce rupes
Sacra Sionis.
Te petunt saltus virides Phogori:
Te suis Palmae foliis Cadanae,
Virgo, scripserunt; Amanaeque vertex
Curvus adiri.
Ille Iordanes, tibi transeunti,
Hinc at hinc late vitreis in altum
Substitit muris, mediaeque cessit
Foederis Arcae.
Stantis immotas Hesebonis undas
Pinxit insigni Zephyrus figura:
Quae tuos summo tibi, Nympha, reddit
Margine vultus.
Vena tu vitae, puteo salutis
Irrigas siccos; medicamque vivae.
Lucis infundis scatebram, dolore
Mentibus aegris.
Umbra tu crescens et opaca mali.
Protegis fessos, respicisque vires.
In Rubo spargis iubar ominosae
Herbida flammae.
Scala tu caeli, superanda certos
Nexilis fulcri radios ab alto
Ducis in terram, solidoque signas
Aere passus.
Seu Polo dici Cynosura mavis;
Clara nocturno regis igne nautas:
Seu diem faustum bona nuntiare:
Nobilis Eos.
Illa captivi Patris e fenestra
Missa post tristes pluvias Columba,
Ore decerptam rediens tulisti
Pacis olivam.
Hispidi quamvis habitemus inter
Saxa Saniri: tamen ex Olympo
Dicere nobis gemuisse visis
Turturis instar.
Plumeum laevis bene cuius alas
Pingat argentum: bene praeter alas
Cuius et collum, varioque dorsum
Palleat auro.
Nos quidem raucae gemitu palumbes
Candidas caeli volucres fugamus:
Sunt tamen raucae tibi visa dignae
Cura palumbes.
Fixa qui caelo numerabit astra,
Et maris guttas, nemorumque crines:
Se tuas iactet numerasse dotes
Falsus Apollo
Verna post longas hiemes Voluptas:
Dulce post nimbos animi serenum:
Grata messori, medioque in aestu
Roscida nubes:
Qualis adversi rubet icta telo
Solis, et presso sinuatur arcu:
Quae novos lucis variat repulsu
Mille colores.
Ista, suspenso licet orbe, nondum
Floridam densos animam per imbres
Iris exhalat, tamen ex amico
Vulnere rorat.
Ceteri flores cito proteruntur,
Et senes forma pereunte marcent:
Non timet mortem Rosa non aniles
Mystica rugas.
Virgo sed summas quis ad umbilicum
Exigat laudes? Niveis et ipse
Liliis venter, gravidoque frugum
Turget acervo.